monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 85

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Explanatio Symboli, 1, 85
Tunc Ecclesia iterum reaedificata est, quemadmodum civitas sancta Ierusalem nova descendit de coelo , a Deo parata sicut sponsa ornata viro suo, quoniam Agnus Dei ad se collegit lactentis, puerilis, iuvenis, maturae ac decrepitae aetatis homines, quibus Ecclesiam in novitate bonorum operum et in humilitate descendentium de coelo virtutum ornavit, velut unusquisque eorum bona et sancta opera perfecit, a Spiritu sancto parata, quemadmodum sponsa ornatur viro suo, cum in dilectione eius ardet, ut etiam Ecclesia Christo coniuncta est, sic et in electo suo, scilicet B. Roberto, Deus fecit, quem in infantia sua totum perfudit, et quem ad bonum finem perduxit qui clarus genere et divitiis saeculi, per libertatem benedictionis Dei charus Deo exstitit.